

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 25: Versus 21
Super pauca.Pauca sunt bona praesentis vitae quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiae admistione sunt. Multa autem bona aeterna, quae sunt sine omni corruptionis molestia.Intra in gaudium Domini tui.Admistus choris angelorum: sic intus laetare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.